- ZABULON vel ZEBULUN
- ZABULON, vel ZEBULUNdecimus silius Jacob, ex Lea, natus A. M. 1288. Obiit A. 2411. Genes. c. 30. v. 20. Latine, habitaculum, vel habitans.Aliter Hesychius: Σαβουλων, ῥυσις νοκτερινὴ, τουτέςτι χύσις σκότους. Hic tantopere semen Abrahae multiplicavit, ut de eius familia iuxta montein Sinai recensni et inventi sint viri bello apti a vicesimo anno et supra, quinnquaginta serptem milia et quadriugenti absque parvulis et mulieribus. Quorum filii bellatores viri sexaginta milia et quingenti, parentibus in deserto mortuis, terram a Deo promissam ingress sunt, ac missâ cum aliis tribubus sorte, habitaverunt circa Iordanem, in fertili Galilaeae regione, quae longitudine tendit a lacu Genezareth, usque ad littus matis Magni, quod est iuxta montem Carmelum, latitudine vero a monte Tabor versus septentrionem quinque occupat milliaria. Vide Bochart. descr. terrae S. Torniel. et Salian. in Annal. Vet. Test.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.